monumenta.ch > Plinius > sectio 180

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 180
{LVIII} semen olerum si suco eius madefactum seratur, olera nulli animalium obnoxia futura tradunt; in totum vero necari urucas, si palo inponantur in hortis ossa capitis ex equino genere, feminae dumtaxat. adversus urucas et cancrum fluviatilem in medio horto suspensum auxiliari narrant. sunt qui sanguineis virgis tangant ea, quae nolint iis obnoxia esse. infestant et culices riguos hortos, praecipue si sint arbusculae aliquae. hi galbano accenso fugantur.